monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 2
Interpretatio iudicii Salomonis super iurgio duarum mulierum meretricum , quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est: quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae iudicarit affectu. Unde et admiratus est, et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum autem ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt , quidam Graecorum autumant super Synagoga et Ecclesia sentiendum, et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel, quam in Gentium populo verus Salomon, id est, pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices, Synagoga et Ecclesia dicantur in Scripturis, nulla dubitatio est.